- ARRHATA
- ARRHATAlacus Africae apud Rhizophagos, Aelian. qui nunc lacus Monachorum, teste Liviô Sanulô, nominatur. Prope Estamenam est, aut Astaboram fluv. cuius accolas pepulit σκορπίων πλῆςθος ἄμαχον, scorpionum multitudo inexpugnabilis, apud Aelian. Histor. l. 17. c. 40. ubi tamen Α῎ῤραταν perperam, pro Α᾿κράβαταν, vocari, iudicat Bochartus, par. 2. Hieroz. l. 4. c. 29. Acrabatan enim a scorpionibus dictum ait: quia acrab pro scorpione, non solum Hebraeis et Syris, sed et Chaldaeis, Arabibus ac Aethiopibus usurpatur. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.